ASINORUM Caro

ASINORUM Caro
ASINORUM Caro
saltem in fame, pro cibo fuisle legitur, 2. Regum c. 6. v. 25. ubi in Samaria a Syris obsesla, narratur asini caput siclis 80. venisse. Sic Artaxerxes apud Cadusios in summa fame, sola iumenta concidebat, cum nihil aliud suppeteret, ὥςτε ὄνου κεφαλην` μ´ολις δραχμῶν ἑξήκοντα ὤνιον εἶναι, Ita ut asini caput vix drachmis sexaginta venale esset, apud Plut. in Artax. Cum alioqui vivus asinus totus in Luciano in uno loco veneat 30. in altero 25. drachmis, Hodie inter Arabes de Asinorum esu acriter disceptatur: et domesticos quidem pletique prohibent, ferorum vero nemo est, qui non concedat. Quod iam ante Mahumetem apud eos obtinuisle, ex Theodoreto scimus, qui Histor. Religiosae c. 26. Ismaelitas ad Christum conversos describit, τῶ τε ὄνων τῶ ἀγρίων, τῶ τε καμήλων τὴν ἐδωδην` ἀπαρνουμένους, onagrorum et camelorum usum abnegantes, i. e. ab eorum deinceps carnibus abstenturos se profitentes. Et quidem domesticorum carnem Galenus ingrati esle saporis ait, de Alim. Facult. l. 1. eiusque esu Alexandrinos elephantiam contrahere, ad Glauc. l. 2. Maecenati tamen aselii fuêre in deliciis. Plin. l. 8. c. 43. Pullos asinarum epulari Moecenas instituit, multum eô tempore praelatos onagris. Post eum interiit auctoritas saporis. Asinô moriente visô (Corrige, Lalisionum oriente usu) celerrime id genus defecit. Est autem Laisio, onagri pullus. Idem c. seq. ubi de onagris, Pullis eorum, ceu praestantibus sapore, Africa gloriatur, quos laisiones appellant. Et Martial. l. 13. Epigr. 97.
Cum tener est onager, solaque laisio matre
Pascitur: hoc infans sed breve nomen habet.
Sed et circa Beroeam Macedoniae, Lucian. in Asino quendam amico dicit dono dedisse ὄνου ἀγρίου μηρὸν, agrestis agni femur. Et apud Simocattam l. 4. c. 7. Cosroes Hormisdae patri captivo, inter regias delicias, mittebat, ὄνων ἀγρίων τῶ μελῶν τὰ ἐπίσημα, onagrorum membra praecipua, etc. Bochart. Hieroz. part. prier. l. 2. c. 13. sub fin.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • Список латинских фраз — В Викицитатнике есть страница по теме Латинские пословицы Во многих языках мира, в том числе в …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”